HISPALIS

HISPALIS
I.
HISPALIS
Baeticae prov. urbs pulcherrima, antiquissima, clarissima, et omnium Hispaniae maxima, Romanorum colonia cognomine Romulensis, a qua unus ex 4. Baeticae conventibus Hispalensis dicitur. Plin. l. 3. c. 3. Hodie Sevilla vulgo, Italis Seviglia, Gallis Seville, Anglis Sevil, dicitur, Hispali, Herculis filio, nomen, atque primordium, Iul. Caesari restaurationem; Raymiro Regi, ac longo deinde tempore Ferdinando III. a Mauris, qui eam, cum reliqua regni parte cepêrunt, A. C. 713. tenuêruntque usque ad A. C. 1248. liberationem defert. Ariae Montano videtur nomen Phoenicum, ex Spila seu Spala deflexum, quod Planitiem seu virentem reg. significat. Urbs ad mare Gaditanum sita est, formâ rotundâ, aedium pucherrimarum frequentiâ nitidissime culta, totiusque Hispaniae emporium florentissimum, quod ex variis mundi partibus, maxime vero ex India Occid. quaestus incredibiles facit. Situ omnes Hisp. urbes excedit. Agrum habet pinguem et peramoenum, omnis generis frugum, olei, olivarum, dactylorum, et citriorum feracem. Eam nobilissimus fluv. Baetis praeterlabitur: In cuius adversa ripa suburbium habet, amplum, Triana. Cum castro antiquo, sedes Metropolitae. 20. leuc. Hisp. a Corduba in Occ. 55. ab Ulyssipone in Eur. totidem a Toleto, in Austr. 16. ab ora Oceani. Baudr. Praeterea Academia hîc, Inquisitio, Moneta, quae vulgo aurea Turris dicitur: tantumque hîc et Segoviae moneta Hispanica cuditur. De hac Hisp. Qui no ha visto Sevilla, no ha visto Maravilla. In urbe hac regia, A. C. 1555. fidelium ultra 300. Ecclesia erat occulta: de qua quamprimum Inquisitoribus suboluit, persecutio instituta et Ioh. Pontius Comes, Ioh. Consalvus, Ioh. Aegidius, contionatores Hispalenses, combusti, A. C. 1559. Isabellae Veniae domus diruta, ipsaque cum Maria Viraesia, Cornelia Bohorquia, aliisque similiter neci tradita est. Passus item Garcias Arias, qui primus in Isid. sodalitium religionem intulerat, plurimique alii. Nec parcitum Constatnino Pontio, paulo ante Carolo V. a confessionibus. Hispali dein Pinciam flamma pervolavit etc. Vide Thuan. Hist. l. 23. ac Librum Inquisit. Hisp. apud Laet. Comp. Hist. Univ. Et plura de Urbe apud Rodrig. Carum Antiquid. de Sevilla. Alphonsum Morgad. Hist. de Seu. Meridam Descript. Hist. Marianam Hist. Hisp. Alios. Hispal Sil. Ital. Punic. Bell. dicitur. l. 3. v. 391.
Et celebre Occano, atque alternis aestibus Hispal.
Strabo l. 3. p. 141.
II.
HISPALIS
vulgo AUREA dicta, urbs in parte Bor. Iamaicae ins. in finu Mexicano, in qua templum cum Abbatiali dignitate, ubi primatum gessit Petrus Martyr Anglerius
Mediolanensis, vir in tractandis Iudicis rebus deligens. Hodie etiam dicitur Sevilla del Oro. Ioh. Matal. Metell. Cum portu, sub Anglis, a paucis annis, parva et male culta. Baudr.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Hispălis — (a. Geogr.), Handelsstadt der Turduler im Bätischen Spanien am Bätis, welcher vom Meer bis hierher mit großen Schiffen befahren wurde; war seit Cäsar römische Colonie als Julia Romula (J. Romulensis) u. Sitz eines Oberhofgerichts; unter der… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Hispalis — (Hispal), im Altertum Stadt in Bätica (Hispanien), am Bätis (Guadalquivir) und für kleine Seeschiffe noch erreichbar, war ein bedeutender Handelsplatz der Turdetaner, unter Cäsar römische Kolonie (Julia Romula) und Sitz eines Obergerichtshofs,… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Hispalis — ► Antigua c. de España, en la Bética, la actual Sevilla …   Enciclopedia Universal

  • Hispalis — stor. Siviglia …   Sinonimi e Contrari. Terza edizione

  • Cantores de Híspalis — Saltar a navegación, búsqueda Cantores de Híspalis es un grupo musical de sevillanas originario de Sevilla, España. Historia En 1985 se editó una obra dividida en dos volúmenes, en la que su autor, Fernando González Lucini, hace una clara… …   Wikipedia Español

  • Catalonia Hispalis Hotel Seville (Seville & Province) — Catalonia Hispalis Hotel Seville country: Spain, city: Seville & Province (City: Congress Palace) Catalonia Hispalis Hotel Seville Location Catalonia Hispalis Hotel is a superior first class hotel with modern decor and pleasant surroundings.… …   International hotels

  • Catalonia Hispalis — (Севилья,Испания) Категория отеля: 3 звездочный отель Адрес: Avenida Andalucia, 5 …   Каталог отелей

  • Гиспалис — (Hispalis) значительный торговый г. древних турдулов на р. Бетисе; был со времен Цезаря римской колонией под названием Julia Romula; под владычеством готов и вандалов Г. был гл. г. южн. Испании. На его месте ныне Севилья …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • ГИСПАЛИС —    • Hispălis,           Ίσπαλις, н. Севилья, знаменитый торговый город в Бетийской Испании (Baetica) на реке Бетисе, который в 500 стадиях от своего устья был еще удобным для морских кораблей; после городов Кордубы и Гадеса это был важнейший… …   Реальный словарь классических древностей

  • Siviglia — Hispalis stor.; Sevilla sp …   Sinonimi e Contrari. Terza edizione

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”